Revelation of John 11

Id est ita secundum uniuscujusque capacitatem praedica, ut constituas Ecclesiam et in ea altare, etc. Id est falsos Christianos, qui se Ecclesiam simulant, sed factis abnegant. Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quae sunt in praesenti, et quae fuerunt in praeterito ab Antichristo procedere, sicut illas quae erunt in tempore suo. Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos praedicare. De Elia et Enoch agitur, per quos praedicatores alii intelliguntur. Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non complevit dimidium annum praedicationis suae supra triennium. . Id est super doctrinas, quae sunt fidelibus aquae irrigantes. etc. In peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audiri etiam contemnitur. . Id est tenebrosa sine cognitione Dei. . Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes. Ostensa tribulatione eorum, per quorum exemplum angelus Joannem invitabat ad praedicandum, etsi necesse fuerit ad compatiendum: ostendit tamen et ipsorum coronas, ut similiter istum Joannem, vel quemlibet alium de corona sua pro modo suo certum faciat. Id est super seipsos qui prius fuerunt indigentes aliquo quo nitantur, sed erunt tunc firmi. Quae illos refrigeret, et inimicos terreat. Id est terreni moti sunt, ut puniantur in inferno; vel ad destructionem Ecclesiae occisis magistris. Id est homo, qui ad hoc constitutus videtur, ut decimus ordo restauretur. Omnino destructa in inferno, vel postea non resipuerunt. Id est laudes Deo de justorum salvatione et malorum damnatione. . etc. Sex tubae priores, saeculi praesentis aetatibus comparatae, varios bellorum Ecclesiae denuntiavere concursus; septima vero sabbati aeterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam haeretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros. Non tantum minores ita glorificant Deum, sed etiam majores. In faciem cadit qui in hac vita culpam agnoscit, eamque poenitendo deflet. Retro cadit qui in hac vita repente decidit, et ad quae supplicia ducatur nescit. . Id est seipsos per malam operationem, et alios per malum exemplum. In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiae quae a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiae pendet cognitio ex tertia visione, quae est de injuncto officio praedicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiae, quae per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiae absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Id est quibusdam visa est praedicatio intolerabilis.
Copyright information for VulgGlossa